- BELLAGINES pro BILAGINES
- BELLAGINES pro BILAGINESIura municipalia Gothorum.Iornandes de reb. Got. l. 1. c. 11. Diceneus, Gothis Physicam tradens, natur aliter propriis legibus vivere fecit, quas usque nunc conscriptas Bellagines nuncupavit. Est autem By Saxonice, habitati: Inde pagus, et oppidum, Gothis antiquis Byo dictum: Lagen autem iisdem Lex est. Anglis Bilaws hodieque vocantur leges, quas villarum incolae fibi constituerint observandas. Scotis Birlaws et burlaws. Et certe Baur Germanis rusticus est, Law, vero lex: Unde forte Bellagines, pro Birlagines dictae. Plura de hac voce vide apud Spelmann. in Glossar. Archaeol.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.